- LAVINIA
- LAVINIALatini Regis et Amatae filia, primum Turnodesponsata; Verum cum Latinus postea Fauni patris oraculis externo eam genero locare iuberetur, denuo eam Aeneae despondit. Vide Latinus. Mortuo vero Aeneâ, Lavinia, quae praegnans relicta erat, privigni in solentiam timens, in filvas profugit, et apud Tyrrheum pastorem divertit, ibique peperit filium, quem Iulum Sylvium Posthum um appellavit: eo quod post patris funus in silvis natus eslet. Dion. Halic. l. 1. p. 34. Virg. Aen. l. 11. v. 477. et seqq.Nec non ad templum summasque ad Palladis arcesSubvehitur, magnâ matrum Regina catervâDona ferens: iuxtaque comes Lavinia virgo,Causa mali tanti, atque oculos deiecta decoros.Idem Aen. l. 12. v. 17. 64. 80. 194. et 605. Ubi postrema verba ex magno Virginitatis decoro dicuntur. Apud Val. Flacc. Argon. l. 7. Medea adhuc virgo attollit vix tandem lumina. Idem habitus datur Charicleae ab Heliodoro, κάτω νεύουσα. De Aspasia Aelian. Var. Hist. l. 2. c. 1. ἑώρα κάτω. De Hypsipyle Apoll. l. 1.——— Ε᾿γκλιδὸν ὄςςε βαλοῦσα.Adrasti filias virgines ita describit Stat. Theb. l. 2. v. 230. et seqq.Ibant insignes, vultuque habituque verendo,Candida purpureum fusae super ora ruboremDeiectaeque genas. ————Curt. l. 6. Formam pudor honestabat, deiectis in terram oculis Aelian. Var. Hist. l. 13. c. 1. Τι δὲ οὕτως ὠραῖον ηεν´οιτο ἄνθος, ὡςπ εροῦν καλὸν, ἢ τὸ πρόσωπον αἰδεῖςθαι πεπαιδευμεν´ης παρθένου. Nic. Lloyd. Lucan. Civ. Bell. l. 9. v. 991.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.